monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 34
{XVIII} et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis caecitatem inferret omnibus animalibus, nec non et herba praecipui odoris, referta minutis serpentibus, quarum ictu protinus moriendum esset. Onesicritus tradit in Hyrcaniae convallibus fico similes esse arbs quae vocentur occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.